monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 13
Nam anima ignea est, unde et omnia itinera quae cordi deputat calefacit, et in unum coquit, insimul ea retinens, ne alia ab aliis disiungantur, eaque implens, ne ulli eorum quidquam desit, atque sic etiam cum sapientia in cogitationibus prudenter omnia officia corporis ordinat: in bona quoque et sancta intentione per fidem ad Deum ascendens, quoniam ab ipso se missam cognoscit.